dissabte, 21 de maig del 2022

VII. Declaración, Tomás de Villanueva, 11-9-1548, residentes, percibir, distribuciones

VII.

Declaración que hizo Santo Tomás de Villanueva a 11 de Septiembre de 1548 sobre los casos en que los residentes en las iglesias de su diócesis deben percibir o no las distribuciones quotidianas (cotidianas). El original se conserva en el libro de colaciones del archivo del palacio arzobispal de Valencia. Debo esta copia al Dr. D. Félix Adelantado, cura de la villa de Villanueva de Castellón

Declaratio reverendissimi domini fratris Thomae de Villanova archiep. Valent. cum maturo consilio doctissimorum virorum, quibus personis dari debeant distributiones quotidianae in eadem dioecesi Valent., et quibus non, secundum quod a jure dispositum est. Multa mentis amaritudine concitamur, gravisque doloris aculeus perfodit mentem nostram intelligentes, quod in nostra ecclesia, et dioecesi Valent. distributiones quotidianae, quae solum interessentibus, secundum sacros canones, dari debent, nonnullis non interssentibus (interessentibus), neque in vinea domini laborantibus, contra juris dispositionem donentur, quo fit quod divinus cultus minuatur, et conscientiae hujusmodi distributiones indebite recipientium onerentur. Unde hujusmodi pravae consuetudini; vel potius corruptelae, prout Nobis ex officio pastorali expedit, obviare cupientes, statuimus, et mandamus quod in praefatis distributionibus largiendis, tam in ecclesia majori quam in tota nostra dioecesi Valentina infrascriptus modus diligenter teneatur, et observetur. 

Primo, quod beneficiatis, litteris in quacumque academia, vel universitate vacantibus, hujusmodi quotidianae distributiones non dentur, cum ita a jure cautum, et dispositum sit. 

Item, quod nulli beneficiati, vel substituti, aut in sacra theologia magistri, dum ad alias ecclesias ad verbum Dei praedicandum convocantur, ab ecclesia majori, vel propriis ecclesiis hujusmodi distributiones quotidianas recipiant, ex quo pro dictis sermonibus in ecclesia, ubi praedicant, charitatis subsidium recipiunt. Sed cum in eadem ecclesia majori, vel propriis ecclesiis, ubi sunt beneficiati, vel substituti, praedicaverint, die quo praedicant pro toto mane eis praedictae distributiones largiantur.

Item, quoniam nonnulli, tam canonici, quam beneficiati, vel substituti in praedictis ecclesiis residentes aliquando infirmantur tali infirmitate, qua durante nequeunt divinis interesse, providemus, et ordinamus, quod soliti venire ad divina officia, si sic infirmari contingat, eorum infirmitate durante hujusmodi distributiones recipiant, quando, ut praemissum est, hujusmodi infirmitas est causa non interessendi, sicut jure dispositum est, sive in civitate, sive alibi ¡nfirmentur, seu ad recuperandam salutem, consilio medicorum, a propriis ecclesiis se absentaverint.

Item, magistri, ac legentes in ecclesia majori sacram scripturam, vel theologiam, ne a lectione retrahantur, recipient praefatas distributiones pro hora qua legunt, et non aliâs. (a partir de aquí pongo alias sin circunflejo)

Item, quoniam temporibus quadragesimalibus, ac jubileis, vel alias deputantur certi confessores in ecclesiis, et justum est, ut qui ad tam pium opus auctoritate superioris eliguntur, et ab interessentia divinorum retrahuntur, et in sua ecclesia serviunt, debitis non fraudentur stipendiis, ordinamus quod praedictis confessioribus, pro tempore occupationis dictarum confessionum, distributiones quotidianae largiantur, ex quo ecclesiae suae utilitati deserviunt.

Item, canonici, et alii beneficiati, vel substituti, qui a capitulo, vel ecclesia sua syndici deputantur, et in negotiis ecclesiarum suarum occupantur, ac etiam exactores, ac collectores quartae decimae, et regii servitii, qui utilitatibus ecclesiarum suarum desserviunt, quotidianas distributiones pro illo tempore tantum, quo in praedictis (pone praedi-tis) negotiis ecclesiae, et exactionibus intendunt, et non ultra, sicut jure cautum est, recipiant.

Item, custos deputatus ab ecclesia majori ad custodiam librorum, illo tempore dumtaxat quo apertam librariam tenet, et illius custodiae assistit, quotidianas distributiones recipiet, eadem ratione, quia dictos libros custodiendo utilitati ecclesiae deservire videtur. 

Item, quia nonnulli beneficiati tempore divinorum officiorum ad mortuos sepeliendos, seu alios actus ad sepulturam pertinentes se conferunt, ex quibus debita stipendia percipiunt, ordinamus, et declaramus quod hujusmodi beneficiatis, seu substitutis divinis non interessentibus, pro illa hora, distributiones quotidianae non dentur.

Item, beneficiati, seu substituti, qui, relictis divinis officiis, et horis canonicis, aliis operibus pietatis, videlicet, confessionibus, et consolationibus infirmorum exhortationibus morientium, seu commendationibus animarum eorundem, orationibus pro defunctis praesente cadavere, et similibus incumbuns, ex quibus pia stipendia recipiunt, distributiones quotidianas ecclesiae majoris, et suarum ecclesiarum non recipiant.

Et quia qui contra juris dispositionem hujusmodi distributiones quotidianas recipiunt, eas restituere tenentur, juxta textum in c. unico de clericis non residentibus lib. VI.; ideo mandamus, et exhortamus in Domino ne aliquis contra istas nostras declarationes, quae, ut praediximus, doctissimorum virorum consilio factae sunt, distributiones recipiat. Mandamus in virtute obedientiae, ac sub eadem poena restitutionis, omnibus ad quos spectat hujusmodi distributiones distribuere, ne contra formam supradictam quavis causa, quovis quaesito colore eas largiantur alicui personae. Dat. Val. 11 mensis Sept. anno a nativitate Domini 1548. 




divendres, 20 de maig del 2022

VI. Copia resolución, provisión, Tomás de Villanueva, peticiones, cabildo, Xátiva, sínodo

VI. 

Copia de la resolución y provisión que dio Santo Tomás de Villanueva a ciertas peticiones que le presentó el cabildo de la colegial de S. Felipe en el sínodo que celebraba en Valencia el año 1548: sacada de la que se conserva legalizada en el archivo de dicha colegial, lit. B. n. 5. 

Postmodum vero die decimotertio mensis Junii anni praedicti nativitatis Domini millesimi quingentesimi quadragesimi octavi coram praefato reverendissimo et multum illustrissimo domino fratre Thoma de Villanova, Dei et apostolicae sedis gratia archiepiscopo Valentino, in capitulo sedis Valentiae sanctam synodum celebrante constitutus personaliter reverendus dominus Balthasar Villaplana praecentor, et canonicus ecclesiae collegiatae civitatis Xativae Valentinae dioecesis, ac sindicus canonicus, et procurator, et ad istud plenimoda potestate suffultus reverendissimorum canonicorum, et capituli dictae ecclesiae Xativae, prout de ejus syndicatu constat instrumento publicato Xativae die 23 menses Maii proxime praeteriti per discretum Joannem Monfort notarium dicti reverendissimi capituli, et scriban recepto; et obtulit et praesentavit eidem reverendissimo domino archiepiscopo supplicationem nonnullis capitulis exaratam tenoris sequentis. 

Reverendissime, ac illustrissime domine. 

Canonici atque capitulum collegiatae ecclesiae civitatis Xativae humillissimi oratores reverendissimae, ac illustrissimae dominationis vestrae post manuum oscula, humiliter supplicant dominationem vestram reverendissimam de solita atque innata benignitate, et clementia dignetur infra scriptas gratias, et praerrogativas concedere, confirmare, et quatenus opus fuerit de novo gratiose elargiri, atque eidem ecclesiae, capitulo et canonicis indulgere.

I. Et primo quidem praedecessores dominationis vestrae illustrissimae Valentini praesules reverendissimi dictae ecclesiae decano, canonicis, et capitulo plures concesserunt indulgentias, gratias, praerrogativas, libertates, et immunitates, et ordinationes, et constitutiones; et justis de causis, et honestis supplicant propterea dicti oratores quatenus dominatio vestra reverendissima omnes, et singulas ordinationes, et constitutiones, et pragmaticas, privilegia, gratias, praerrogativas, immunitates, indulgentias, tam synodales quam particulares capitulariter editas a praedecessoribus Valentinis praesulibus concessis specialiter capitulo, decano, canonicis, et clericis laudet, approbet, et confirmet, et quatenus opus sit de novo concedat, et signanter ordinationem, et constitutionem de regimine chori factam et ordinatam, atque concessam a reverendissimo domino Alphonso de Borja cardinali, ac episcopo Valentino. (futuro papa Calixto III)

Provisio. Cum multa statuta sin a praedecessoribus meis, et suo tempore utilia, et convenientia; quae temporibus meis non conveniunt, non expedit dictas ordinationes, constitutiones, et pragmaticas, et alia praemissa generaliter confirmare; ordinationem tamen dicti reverendissimi Alphonsi approbamus, et confirmamus. 

II. Praeterea supplicant reverendissime domine, quod si clericus dictae ecclesiae pro gravi crimine fuerit carceri mancipatus, in communi laicorum carcere non ponatur. 

Provisio. Mandabitur, quod ita fiat. 

III. Item, quod nuntii curiae non possint citare aliquem clericum intra ecclesiam. 

Provisio. Non procedit de jure. 

IV. Item, quod dominatio vestra reverendissima, nec ejus officialis non det licentiam laicis officialibus, nec eorum nuntiis, capiendi personas ecclesiasticas.

Provisio. Providebitur prout juris fuerit.

V. Item, quod nullus clericus capiatur nisi praecedente informatione, et de provisione officialis.

Provisio. Justum pettitur, et ita fuit factum, et fiet nisi fiat ad instantiam partis. 

VI. Item, quod nuntius officialis dictae civitatis Xativae non desserviat alicui officiali laico portarius, vergarius, vel sagio, cum sit inhonestum, et alicua 

tenus scandalosum nuntiis curiae officialis, officialem laicum deservire, ex quo semper videtur jurisdictionem laicam exercere. 

Provisio. Mandabitur officiali Xativae ut fiat ita.

VII. Item, quod clericus accusatus pro quocumque crimine, exceptis homicidii, et falsarii, sive mutilationibus membrorum, datis fidejussoribus de stando juri, non possint incarcerari.

Provisio. Providebitur prout juris fuerit.

VIII. Item, quod fiscales non possint interrogare reum, nisi de illo crimine, pro quo fuerit carceri mancipatus.

Provisio. Providebitur prout juris fuerit.

IX. Item, quod cum ab antiquo sit taxa in curia officialatus, quod notarii curiae ultra illam taxam non recipiant, et quod dictae taxae fiat tabula in dicta curia dictae civitatis Xativae, ut sciat unusquisque de quocumque actu, et procedimento, quid solvere teneatur; cum super his in dies plures sint exclamationes. 

Provisio. Providebitur quod fuerit, et petitur (unas veces con una t, otras con tt). 

Qui canonici et capitulum ecclesiae collegiatae civitatis Xativae similiter supplicant dominationi vestrae reverendissimae et illustrissimae dignetur praedicta omnia capitula confirmare: et quatenus opus sit de novo concedere, singula, suis singulis referendo. Supplicant etiam quod reverendissima ac illustrissima dominatio vestra dignetur succurrere operibus necessariis, et ornamentis dictae ecclesiae, prout ejusdem necessitas requirit, atque exposcit, &c, &c. Altissimus &c. 

Provisio. Ita responsum est dictis capitulis. 

Qua quidem supplicatione dicto reverendissimo domino archiepiscopo, ut praedicitur, praesentata, et oblata, incontinenti dictus reverendus dominus archiepiscopus dixit, quod habito consilio suorum advocatorum provideret supradictis capitulis prout deberet. Insuper autem die decimoquarto praedictorum mensis et anni praefatus reverendissimus dominus archiepiscopus in dicto capitulo constitutus, dictam sanctam synodum celebrans, de, et cum consilio suorum magnificorum advocatorum, instante, et requerinte dicto reverendo domino Balthasare Villaplana dicto nomine fecit promissionem universis, et singulis capitulis, et articulis praeinsertae supplicationis, prout in calce cujuslibet dictorum capitulorum continetur. De quibus omnibus, et singulis supradictis dictus reverendus dominus Balthasar Villaplana dicto nomine petiit, et requisivit sivi per me infrascriptum notarium, unum, et plura publicum, seu publica fieri, et confici instrumentum, et instrumenta; quae fuerunt acta loco, die, mense, et anno praefixis, praesentibus. ibidem venerabilibus dominis Alphonso de Araque in sede Valentina beneficiato, et Gabriele Bonillo presbyteris dicti reverendissimi domini archiepiscopi familiaribus, Valentiae habitatoribus, testibus ad praemissa vocatis, atque rogatis. 

Copia praeinserta manu aliena prout jacet... papiri cartis, praesenti comprehensa, fideliter scripta fuit ab originale regestro sanctae synodi celebratae per dictum dominum archiepiscopum Valentinum in capitulo sedis 

Valentiae, sub die decimoquarto mensiis Junii anni millesimi quingentesimi quadragesimi octavi, per me Joannem Alamany auctoritate apostolica, et civitatis Valentiae notarium publicum, dictae synodi scribam. Et ut eidem plena fides ab omnibus tam in judicio, quam extra proculdubio adhiberi valeat, hic me subscripsi, meumque solitum artis notariae apposui, quod est tale, sig+num. 

VIIdistribuciones quotidianas (cotidianas).