Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Félix Adelantado. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Félix Adelantado. Mostrar tots els missatges

dissabte, 21 de maig del 2022

VII. Declaración, Tomás de Villanueva, 11-9-1548, residentes, percibir, distribuciones

VII.

Declaración que hizo Santo Tomás de Villanueva a 11 de Septiembre de 1548 sobre los casos en que los residentes en las iglesias de su diócesis deben percibir o no las distribuciones quotidianas (cotidianas). El original se conserva en el libro de colaciones del archivo del palacio arzobispal de Valencia. Debo esta copia al Dr. D. Félix Adelantado, cura de la villa de Villanueva de Castellón

Declaratio reverendissimi domini fratris Thomae de Villanova archiep. Valent. cum maturo consilio doctissimorum virorum, quibus personis dari debeant distributiones quotidianae in eadem dioecesi Valent., et quibus non, secundum quod a jure dispositum est. Multa mentis amaritudine concitamur, gravisque doloris aculeus perfodit mentem nostram intelligentes, quod in nostra ecclesia, et dioecesi Valent. distributiones quotidianae, quae solum interessentibus, secundum sacros canones, dari debent, nonnullis non interssentibus (interessentibus), neque in vinea domini laborantibus, contra juris dispositionem donentur, quo fit quod divinus cultus minuatur, et conscientiae hujusmodi distributiones indebite recipientium onerentur. Unde hujusmodi pravae consuetudini; vel potius corruptelae, prout Nobis ex officio pastorali expedit, obviare cupientes, statuimus, et mandamus quod in praefatis distributionibus largiendis, tam in ecclesia majori quam in tota nostra dioecesi Valentina infrascriptus modus diligenter teneatur, et observetur. 

Primo, quod beneficiatis, litteris in quacumque academia, vel universitate vacantibus, hujusmodi quotidianae distributiones non dentur, cum ita a jure cautum, et dispositum sit. 

Item, quod nulli beneficiati, vel substituti, aut in sacra theologia magistri, dum ad alias ecclesias ad verbum Dei praedicandum convocantur, ab ecclesia majori, vel propriis ecclesiis hujusmodi distributiones quotidianas recipiant, ex quo pro dictis sermonibus in ecclesia, ubi praedicant, charitatis subsidium recipiunt. Sed cum in eadem ecclesia majori, vel propriis ecclesiis, ubi sunt beneficiati, vel substituti, praedicaverint, die quo praedicant pro toto mane eis praedictae distributiones largiantur.

Item, quoniam nonnulli, tam canonici, quam beneficiati, vel substituti in praedictis ecclesiis residentes aliquando infirmantur tali infirmitate, qua durante nequeunt divinis interesse, providemus, et ordinamus, quod soliti venire ad divina officia, si sic infirmari contingat, eorum infirmitate durante hujusmodi distributiones recipiant, quando, ut praemissum est, hujusmodi infirmitas est causa non interessendi, sicut jure dispositum est, sive in civitate, sive alibi ¡nfirmentur, seu ad recuperandam salutem, consilio medicorum, a propriis ecclesiis se absentaverint.

Item, magistri, ac legentes in ecclesia majori sacram scripturam, vel theologiam, ne a lectione retrahantur, recipient praefatas distributiones pro hora qua legunt, et non aliâs. (a partir de aquí pongo alias sin circunflejo)

Item, quoniam temporibus quadragesimalibus, ac jubileis, vel alias deputantur certi confessores in ecclesiis, et justum est, ut qui ad tam pium opus auctoritate superioris eliguntur, et ab interessentia divinorum retrahuntur, et in sua ecclesia serviunt, debitis non fraudentur stipendiis, ordinamus quod praedictis confessioribus, pro tempore occupationis dictarum confessionum, distributiones quotidianae largiantur, ex quo ecclesiae suae utilitati deserviunt.

Item, canonici, et alii beneficiati, vel substituti, qui a capitulo, vel ecclesia sua syndici deputantur, et in negotiis ecclesiarum suarum occupantur, ac etiam exactores, ac collectores quartae decimae, et regii servitii, qui utilitatibus ecclesiarum suarum desserviunt, quotidianas distributiones pro illo tempore tantum, quo in praedictis (pone praedi-tis) negotiis ecclesiae, et exactionibus intendunt, et non ultra, sicut jure cautum est, recipiant.

Item, custos deputatus ab ecclesia majori ad custodiam librorum, illo tempore dumtaxat quo apertam librariam tenet, et illius custodiae assistit, quotidianas distributiones recipiet, eadem ratione, quia dictos libros custodiendo utilitati ecclesiae deservire videtur. 

Item, quia nonnulli beneficiati tempore divinorum officiorum ad mortuos sepeliendos, seu alios actus ad sepulturam pertinentes se conferunt, ex quibus debita stipendia percipiunt, ordinamus, et declaramus quod hujusmodi beneficiatis, seu substitutis divinis non interessentibus, pro illa hora, distributiones quotidianae non dentur.

Item, beneficiati, seu substituti, qui, relictis divinis officiis, et horis canonicis, aliis operibus pietatis, videlicet, confessionibus, et consolationibus infirmorum exhortationibus morientium, seu commendationibus animarum eorundem, orationibus pro defunctis praesente cadavere, et similibus incumbuns, ex quibus pia stipendia recipiunt, distributiones quotidianas ecclesiae majoris, et suarum ecclesiarum non recipiant.

Et quia qui contra juris dispositionem hujusmodi distributiones quotidianas recipiunt, eas restituere tenentur, juxta textum in c. unico de clericis non residentibus lib. VI.; ideo mandamus, et exhortamus in Domino ne aliquis contra istas nostras declarationes, quae, ut praediximus, doctissimorum virorum consilio factae sunt, distributiones recipiat. Mandamus in virtute obedientiae, ac sub eadem poena restitutionis, omnibus ad quos spectat hujusmodi distributiones distribuere, ne contra formam supradictam quavis causa, quovis quaesito colore eas largiantur alicui personae. Dat. Val. 11 mensis Sept. anno a nativitate Domini 1548.